Cirographum Guidonis, domini Alneoli, de commutatione terre.
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 11, l. 1, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Guido, dominus
Alneoli, universis paginam presentem inspecturis
notum esse volo, quod ego commutavi cum monachis Vallium
Sarnaii tria frusta terre, que sita erant inter terras eorundem
monachorum, juxta viam Carnotensem, pro mansura una
et octo frustis terre, que ipsi habebant apud Longam
Ulmum, conditione tali quod, si quis ex hominibus illis, qui,
priusquam commutatio ista facta fuisset, coluerant terram prescriptam, quam in
commutationem a me predicti monachi acceperunt, eisdem monachis aliquam
calumpniam sive querelam inde moverit, ego facerem illum tacere et monachos de
calumpnia et querela illa in pace remanere.
Hanc commutationem concessit et voluit Thescelina, mater mea ; et fratres mei
Johannes, Gaufridus,
Theobaldus et Willelmus ; uxor quoque mea Isabel nomine,
filieque mee Adelaidis, Aaliza et
Margarita.
Commutationem hanc etiam concesserunt, in domo de Proveirleu, homines, qui terram illam
coluerant prius, videlicet : Radulphus de Malassis et
familia ejus ; Andreas, major de
Longa Ulmo, et Guiburgis, uxor ejus ;
Caraunus, et uxor ejus ; Fillons, et filii ejus,
Arnulphus, Gualterius et
Renoldus ; Landricus, et Berta, uxor ejus ;
Hersendis et Simon, filius ejus, et Burge, filia ejus ; Radulphus, filius
Godefridi ; Gualterius Giroudi ;
Radulphus Renaud et Eremburgis, uxor ejus.
Quod, ut in posterum robur obtineat perpetuum, litteris
traditum, cirographo interposito, impressione sigilli mei confirmavi.
Actum