Simon, comes Leecestriæ et dominus Montis Fortis, venditionem cujusdam terræ ab Hugone Brethecol, et excambium a Guidone, domino Alneoli, facta confirmat.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 85, l. 1, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Simon, comes Leecestrie et dominus Montis Fortis : Noverint universi quod Hugo Brethecol de Abluies, vendidit monachis de Vallibus, de voluntate et assensu Sedilie, uxoris sue, et filiorum suorum Guillelmi et Houdeez, et Hermengardis filie sue, et Stephani clerici, fratris sui, et Guineburgis, sororis sue, et Gibelini, filii dicte Guineburgis, et Johannis, fratris ipsius, terram suam quam habebat ad fossam Germundi, continentem circiter XXXta V arpenta terre, pro Lta libris parisiensibus. Hanc autem vendicionem concesserunt Stephanus de Groceio, de cujus feodo terra erat supradicta, et uxor ejus, et Arnulphus de Glaervilla, cum uxore sua, de quo predictus Stephanus feodum tenebat ; pro concessione vero sua, accepit uterque, Stephanus scilicet et Arnulphus, C solidos parisienses a predicto Hugone, et sic venditionem illam contra omnes garantire concesserunt. Notum esse volo eciam quod Guido, dominus Alneoli, commutavit2 cum monachis predictis tria frustra terre, in uno tenenti, continentia vel eocirca XXIIIIor arpenta terre, sita subtus cheminum Sancti Arnulphi, tenentia chemino tendenti de Bouenvilla nemori sive bosco Percarum, abutancia vie sive chemino tendenti deAbluies apud Sanctum Arnulphum, pro mansura una et octo frustris terre, que prefati monachi habebant apud Longam Ulmum. Ego autem Simon, comes predictus, venditionem et commutacionem predictas, de me moventes, causa et ratione terre mee de Bertaudi Curia, laudo, approbo et eciam confirmo. Volens et concedens quod predicti monachi omnia supradicta, prout superius sunt declarata, et eciam omnia alia quecumque acquisierunt in omni predicta terra mea de Bertaudi Curia, et in confinio ejusdem, sive in omnibus aliis locis, feodis et retrofeodis meis, ubicumque existentibus, teneant in manu mortua cum omni jure, dominio et omni justicia ; nichil omnino juris, justicie seu dominii, michi nec heredibus meis retinens in premissis. Quod, ut in posterum robur obtineat perpetuum, litteris traditum impressione sigilli mei confirmavi. Actum .