De commutatione inter Guidonem, dominum Cabrosie et Robertum Malvoisin.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 30, C. A, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Guido, dominus Cabrosie, notum facio universis presentem paginam inspecturis quod, concedente Avelina uxore mea, commutavi Roberto Malvoisin et Sedilie sue uxori et mee sorori quicquid habebam apud Barram, excepta decima, et meam domum de Sarnaio cum proprisia et unum hospitem apud Sarnaium, et viginti et octo libras parisiensis monete in prepositura Cabrosie, quatuordecim libras et quatuordecim annuatim reddendas ; de quibus monachi Vallium Sarnaii percipient decem libras annuatim in eisdem terminis, distribuendas in elemosinis, sicut predicti Robertus et Sedilia ordinarunt1. Et notandum quod quociens novus superveniet prepositus, sicut facere debet Robertum Malvoisin vel Sediliam vel heredes eorum securos de decem et octo libris, ita faciet monacos securos de decem libris solvendis ad terminos prenominatos. Pro illa autem commutatione Robertus et Sedilia jamdicti quitaverunt mihi et meis heredibus et guirpiverunt quadraginta libras parisiensis monete, quas donaveram Sedilie mee sorori in maritagio in pedagio de Francorvilla. Et ut hec commutatio sit rata et inconcussa in perpetuum, munimine sigilli mei decrevi corroborari. Actum .