De contentione inter Guidonem, dominum Caprosiæ, et monachos Vallium Sarnaii orta, super quodam alneto et calceata quæ duo stagna dividit.
- B Copie du XVIe siècle. — Inv., p. 123, l. A.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi quod ego Guido,
dominus Caprosie, et Amarricus, patruus meus, ad pacificandam
contentionem illam, que erat inter nos et monachos
Vallium de quodam alneto, assensu et voluntate uxorum
nostrarum Aveline et Aales,
concessimus eisdem monachis ad libitum suum exaltare, dilatare et prolongare in
antiquo suo situ calciatam illam, que solet duo stagna eorumdem
dividere, et operta area, quam stagni plenitudo potuerit occupare infra annum
impletionis, fiet meta in superiori capite stagni.
Quod autem supra metam fuerit nostrum est ; quod vero inferius monachorum.
Quod, ut ratum in posterum perseveret, presentem cartam sigillorum nostrorum
appositione munivimus.
Actum