Carta Gaufridi, domini Leugarum, de decima Bercheriarum Maingoti et de censu.
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 12, l. 2, nº 11.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Gaufridus, dominus
Leugarum, notum facio universis quod, assensu et
voluntate Margarite uxoris mee, et
filiorum meorum Gosleni et Johannis,
et filie mee Agnetis, pro remedio
animarum nostrarum et antecessorum nostrorum, dedi in perpetuam elemosinam
abbatie Vallium Sarneii illam decimam totam quam habebam
in ibernagio et marceschia apud Bercherias Maingoti1, cum tractu, exceptis
tribus modiis ibernagii, quos michi afferri facient apud
Leugas, de eadem decima sine deterioratione, monachi
predicte abbatie, reddendos per manum meam vel heredum meorum, dominorum
Leugarum, presbiteris sancti Mauricii
Carnotensis annuatim, pro servicio in capella
Leugarum faciendo ; et excepto dimidio modio ibernagii
Elemosine de Leugis annuatim reddendo ; XX
quoque solidis conventui de Josaphat similiter annuatim persolvendis, ad
pitanciam, in anniversario filii mei Philippi ; exceptis
nichilominus LX solidis carnotensibus qui michi vel uxori mee de
prefata decima, si voluero, per quinque annos sunt reddendi.
Preter hoc etiam excipitur unus modius ibernagii Nicholao, clerico meo, de jam dicta decima,
quamdiu vixerit vel habere eum voluerit, per monachorum manus solvendus, et ad
dictam abbatiam post ejusdem Nicholai obitum, vel ante, si
ipse voluerit, libere rediturus.
Quicquid vero superfuerit de sepedicta decima in perpetuum usum et dominium
prefate abbatie transibit.
Quod, ut firmum in posterum perseveret, presenti testimonio, sigilli mei
appositione munito, rei prescripte tenorem volai roborari.
Actum