Carta Willelmi, domini Feritatis, de terra apud Sanctum Nonnum.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Willermus, dominus
Firmitatis1, universis presentem paginam
inspecturis, notum esse volo quod, assensu et voluntate uxoris
mee Constancie2, dedi in perpetuam elemosinam domui de
Vallibus Sarnaii, pro remedio animarum nostrarum,
terram illam quam habebam aput Sanctum Nunnum, quam
fratres domus predicte antea colebant, liberam et ab omni exactione quietam.
Hanc autem elemosinam benigne concesserunt Symon, gener meus, et Aaliz, filia mea, uxor predicti Symonis3.
Igitur, ne in posterum aliqua perturbatio vel dilatio domui predicte inde
proveniat, ego sigilli mei impressione roboravi.