Cirographum de Montefalcone et de terra Buxerie2
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 28, l. V.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi qui presens scriptum viderint, quod ego
Willelmus, prior Longi
Pontis, et ejusdem loci conventus, terram de
Buxeria,quam domus de
Orceaco habebat apud grangiam monachorum
Sarnaii, que Mons Falconis
dicitur, commutavimus cum eisdem monachis Sarnaii, pro
duobus frustis terre illius, quam domina Rancia de Palaisol
ipsis in elemosinam contulit apud Vivers, pro eadem quantitate terre videlicet
utriusque commutationis ; ita tamen quod Sarnaienses
nobis dimidium arpennum superaddunt pro decima quam monachi de
Orceaco in terra utriusque commutationis habebant.
Debet autem pars utraque terram quam commutat invicem sibi guarantire.
Quod si forte nos Sarnaiensibus terram de
Buxeria non potuerimus guarantire, ipsi terram suam in
pace recipient.
Si vero Sarnaienses terram sue commutationis nobis
guarantire non potuerint, de reliqua terra Rancie
equipollenter commutabunt.
Quod, ut robur obtineat perpetuum, convenit inter utramque partem ut,
interposito cyrographo, litteras sigillatas super hac pactione mutuo daremus et
acciperemus.
Actum