Carta domine Aveline, relicte Guidonis, domini Caprosie 2
- A Original en parchemin. — Inv., p. 123, l. 1, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Reverendo in regum domino Philippo, Dei gratia, regi Francorum, et omnibus ejus ballivis, A[velina], domina Caprosie, salutem in Salutari : Discretioni vestre notum facio quod, cum maritus meus bone memorie Guido, dominus Kaprosie, monachis Vallium, in perpetuam elemosinam, C arpenta sub testamento delegasset, in nemore quod commune erat tunc ipsi et domino A[marrico]1 patruo suo ; ego et dictus A[marricus], communi assensu, predicta C arpenta, in loco in testamento designato, fecimus mensurari, ipso A[marrico] cum famulis meis presente et mensurante C alia arpenta ad opus suum juxta predicta, ipso tunc in nullo reclamante, ut famuli mei testantur. Nunc autem non sine admiratione audio quod contra id quod fecerat, tumultum faciat vel moveat questionem : precor igitur et obsecro quatenus sollicitudo vestra vigilet pro defuncto, ne ejus voluntas ultima in aliquo per aliquem infirmetur. Valete.