Carta R., Carnotensis episcopi, de pace inter nos et presbiterum de Valle Sancti Germani1
- A Original en parchemin. — Inv., p. 132, l. 1, nº 4.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Reginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, universis
presentem paginam inspecturis, in salutis auctore salutem :
Noverint qui hec legerint vel audierint, quod, cum inter abbatem et conventum
Vallium Sarnai ex una parte, et Gualterium, presbiterum de Valle
Sancti Germani ex altera, super quadam decima et rebus
aliis, coram venerabilibus viris L[uca]
episcopo et R[adulpho] decano
Ebroicensibus a sede apostolica judicibus
delegatis, querela verteretur, et tandem in presentia dictorum judicum
composuissent, sicut in litteris eorumdem judicum continetur, prefatus presbiter
a pace resilire temptavit.
Set tandem ad cor reversus, in presentia virorum venerabilium
R[adulphi] Savigniacensis et R[oberti]
Fulcardi Montis abbatum et multorum aliorum,
juravit quod nullam de cetero molestiam inferret abbatie Vallium
Sarnaii, occasione predicte decime et aliarum rerum super quibus
inter eos contentio vertebatur.
Preterea juravit se jamdicte abbatie pacem per omnia servaturum, et
fidelitatem ; et de hoc fidejussores dedit abbatem
Clarifontis et G.... de Longo
Villari, F.... de Sonchamp et H.... de
Pruneto, presbiteros.
Hoc autem totum, in presentia nostra et aliorum multorum, predictus
G[ualterius] presbiter recognovit, et juramento suo se
servaturum spopondit.
Quod, ut intemeratum perseveret in posterum, presentem paginam fecimus annotari
et sigilli nostri impressione communiri.
Actum