De venditione Johanni Moreher ab Odone, milite, de Theverval, facta, cujusdam decime apud Thelesvillam.

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 140, l. 2, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Willelmus Moreher1, miles, omnibus Christi fidelibus, salutem in vero salutari : Ad noticiam perveniat singulorum scriptum presens inspicientium quod Odo, miles, de Theverval et Thecla uxor ejusdem, de assensu omnium heredum suorum qui tunc erant, vendiderunt Johanni Moreher fratri meo decimam, quam ipsi possidebant apud Thelesvillam, LXV libris carnotensibus, fideque interposita promiserunt se hujus decime venditionem, quamdiu ipsi viverent, ratam habituros ; idemque Johannes tali conditione dictam emit decimam quod de eadem liceret ipsi ad libitum suum disponere ac si eam ab extraneo emisset, qui eum nulla sanguinis propinquitate contigisset. Facta est igitur hujus decime venditio, me presente et predicta concedente totumque jus meum feodale quod habebam in eadem decima penitus quitante, ac si jam esset eadem decima in perpetuam elemosinam collata ; presentibus etiam et predicta concedentibus dilectis fratribus meis, Garnerio et Philippo ; et etiam sororibus meis, Helissent, uxore domini Simonis de Pincon, et Elisabez, uxore domini Roberti Malivicini, concedentibus pretaxata. Quod, ut ratum sit et firmum et retroactis temporibus inconcussum, ad utriusque partis peticionem, presentes has litteras testimoniales quibus predicta manucepi garandire, mihi tamen salvis expensis omnibus, concribi (sic) feci et sigilli mei appositione roborari. Actum apud Vilers, in domo matris mee, pluribus astantibus,