Carta R., episcopi Carnotensis, de hostisia Germundi Raguel apud Sparnonem, ex dono P. de Vicinis.
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 137, l. 3, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Raginaldus, Dei
gratia, Carnotensis episcopus, universis
presentem paginam inspecturis notum esse volumus quod Petrus de Vicinis, miles, Matilde uxore sua concedente, pro remedio anime
patris sui et antecessorum suorum, dedit in perpetuum Deo
et abbatie de Vallibus hospitem unum in burgo
defuncti Mainerii, apud Sparnonem,
nomine Germundum Raguenel, et hostisiam ejusdem, liberam et
immunem ab omni feodo, dominio, exactione et tallia.
Idem vero Petrus hostisiam illam in manu nostra
resignavit ; nos autem abbatiam Vallium investivimus.
Hostisia namque illa tres solidos censuales,