De donatione marneriæ juxta viam quæ ducit ad Molerias.
- B Copie. — Déclaration de 1511, fº 177 vº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Petrus, Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus præsentem paginam inspecturis, salutem in vero salutari : Notum sit omnibus quod, constituti in nostra præsentia Raginaldus des Trous et Heremborgis, mater ejus, concesserunt in elemosinam monachis Vallium marneriam in terra sua, quæ sita est in extremitate nemoris sui, juxta viam quæ ducit ad Molerias, sicut ibidem positæ mettæ demonstrant, ad ameliorandas terras monachorum ; ita quod monachi ibi sument marnam, terram et quicquid sibi necessarium ibidem invenerint, et hoc quod diu opus habuerint et ipsis placuerit, sive continue, sive interpolate, nullo impediente vel inde aliquid aufferente. Insuper prædicti R[aginaldus] et H[eremburgis] monachis facient habere viam per terras feodi sui ; ita tamen quod si, occasione viæ, monachis alicui damaum intulerint, ipsi pro damno satisfacient ad legitimum arbitrium vicinorum. Habuerunt autem prædicti R[aginaldus] et H[eremburgis], de charitate monachorum, sex libras parisienses, et prædictam concessionem, fide corporaliter prestita, se garantizare promiserunt. Quod ut ratum et inviolabile maneat, sigilli nostri impressione munivimus presens scriptum. Actum anno gratiæ millesimo ducentesimo quindecimo.