De terris apud Sanctum Nonnum a Simone, decano Sancti Clodoaldi, legatis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentem paginam inspecturis, J[ohannes], abbas sancti Victoris
Parisiensis, et R[adulfus]1, abbas beate
Marie Albe Curie, salutem in vero salutari :
Noverit universitas vestra quod Symon,
decanus Sancti Clodoaldi, in presencia nostra
constitutus, legavit in perpetuam elemosinam, ob remedium anime sue et animarum
benefactorum suorum, conventui beate Marie de Vallibus
Sarnaii omnes terras quas habebat apud Sanctum
Nonnum, que sunt de dominio sancte Genovefe
Parisiensis et de dominio domini
Rogeri, militis, de Villa
Draveii.
Quod, ut ratum et inconcussum permaneat, sigillorum nostrorum auctoritate, ad
predicti Symonis decani
petitionem, fecimus communiri.
Actum