" Carta Galteri, Carnotensis episcopi, de decima Germondi Floher, apud Bercherias Mengoti. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 130, l. 12.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
G[alterius], divina permissione,
Carnotensis episcopus, universis presentes
litteras inspecturis, salutem :
Noverint universi quod Germundus Floher, in nostra
presentia constitutus, recognovit se vendidisse viris religiosis monachis
Vallium Sarnaii, ex assensu et voluntate uxoris sue Marie et filii sui Droconis, nec non et filiarum suarum
Emeline et Matildis, decimam totius
terre sue, apud Bercherias La Meingot, in feodo dictorum
monachorum, site, pro decem et septem libris carnotensibus.
Quam decimam predictus Germundus in manu nostra
resignavit, et nos, ad supplicationem ipsius Germundi, de
eadem decima investivimus monachos supradictos.
Supradicti vero Maria, uxor ipsius
Germundi, et Droco filius ejus, nec non et filie sue
Emelina et Matildis hanc venditionem
laudaverunt, et, fide corporali prestita, promiserunt quod nunquam per se
reclamabunt nec aliquid facient per quod predicti monachi turbari debent vel
vexari.
Insuper hanc venditionem concessit et laudavit Radulfus, presbiter sancti Petri de
Bercheriis, in cujus parrochia est decima sepedicta.
Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret, ad petitionem utriusque
partis, pactum istud confirmavimus et sigilli nostri munimine presens scriptum
roboravimus.
Actum