" De dono uxoris W. Cornoelle. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 4.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
G[alterius], Dei
gratia, Carnotensis episcopus, omnibus
presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari :
Notum sit omnibus quod Aeles, quondam
uxor Willelmi Cornoalle defuncti de
Sancto Leodegario, et Johannes, filius ejus, resignaverunt in manu
nostra totam decimam de terra sua quam habebant apud Sauvage.
Nos autem, ad peticionem ipsorum, prescriptam decimam dedimus et concessimus
monachis Vallium Sarnaii in perpetuum possidendam.
Quod ut ratum et immobile perpetuo perseveret, sigilli nostri munimine
roboravimus presens scriptum.
Actum