De dimidio arpento vineæ apud Bordel.
- B Vidimus en parchemin2. — Inv., p. 135, l. 1, nº 22.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Magister Hugo, curie
Parisiensis officialis, omnibus presentes
litteras inspecturis, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod Archambaldus de Banneolo,
in nostra presencia constitutus, dedit et concessit abbacie de
Vallibus Sarnaii in perpetuam elemosinam dimidium
arpentum vinee situm apud Bordel1, quod dictus Archambaudus emit ab
Ernuis et
Albereda ; quod sepedictus
Archambaldus libere et quiete in perpetuum quitavit
abbacie supradicte.
Richardus vero Cordele, frater predicti
Archambaldi, supradictam elemosinam quitavit
abbacie memorate, fide corporaliter prestita quod super arpento predicte vinee
dimidio, de quo superius mencionem fecimus, nichil de cetero reclamabit.
Et ut hoc ratum in perpetuum et stabile perseveret, ad instanciam predictorum
Archambaldi et Richardi, presentem
paginam sigilli curie nostre munimine duximus roborandam.
Actum Parisius,