De venditione cujusdam terræ apud Bercherias-les-Maingot, in loco qui dicitur Curva-Spina.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 19, l. 12, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Galterius, divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Elysabeth, relicta Gaconis, militis, de Bercheriis, et filii ipsius, videlicet Gacho, Robertus et Bartholomeus, in nostra presentia constituti, recognoverunt se vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii, quandam terram sitam, apud Bercherias les Maingot, in loco qui dicitur Curva Spina3, pro sexaginta et quindecim libris turonensibus ; quam summam dicti abbas et conventus persolverunt memoratis Elysabeth et filiis ejus plene et integre, sicut coram nobis eadem Elysabeth et filii ejus predicti recognoverunt. Et sciendum quod sepedicta Elysabeth et filii ejus firmiter promiserunt, fide corporali prestita in manu nostra, quod neque per se neque per alios de cetero venient contra istam venditionem, sed bona fide contra omnes ipsam garantizabunt. In cujus rei testimonium et cautelam, presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .