De invadiatione totius decimæ quam Odo Ausent et Eramburgis habent apud Gohervillam.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 85, l. 1, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Galterius, divina permissione,
Carnotensis ecclesie minister humilis, universis
presentes litteras inspecturis, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod Odo Ausent et Eramburgis uxor ejus, in nostra
presentia constituti, recognoverunt se invadiasse abbati et conventui de
Vallibus Sarnaii totam decimam suam quam habent apud
Gohervillam, in parrochia de
Pruneto, pro viginti libris parisiensibus,
de martio in martium redimendam, et fidutiaverunt in manu nostra quod bona fide
istam gageriam dictis monachis garantizabunt.
Nos vero istam invadiationem concedimus et approbamus.
In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine
fecimus roborari.
Actum