" Episcopi Parisiensis, contra Andream de Chevanville, de vineis de Lucenciaco, apud Montem-Lethericum. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 1, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
B[artholomeus], permissione divina, Parisiensis ecclesie
minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino :
Notum facimus quod Andreas de Chevanvile, in nostra
constitutus presentia, fide corporali prestita, voluit et concessit quod monachi
Vallium Serneii pacifice teneant et
possideant in perpetuum vineas de Lucenciaco, quas ab
ipso tenent, ut dicitur, apud Montem Lethericum, ita quod
per ipsum vel heredes suos de cetero ad eas distrahendas compelli non possint,
salvis ipsi Andree ac suis heredibus ex eisdem vineis
debitis sibi redditibus annuatim.
Balduinus vero de Vallegrinosa,
miles, de cujus feodo predicte movent vinee, ut dicitur, hoc ipsum coram
nobis, fide prestita, voluit et concessit.
In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigilli nostri fecimus
impressione muniri.
Actum