" Abbas et conventus Majoris Monasterii, " de reparatione grangiæ decimariæ apud Sanctum Nunnum.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 32, l. 1, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, H[ugo], Dei gratia, ecclesie beati Martini Majoris-Monasterii, minister humilis et ejusdem loci conventus, salutem in Domino : Noveritis quod contentio que vertebatur inter nos ex una parte et abbatem et conventum Sarnaii ex altera, super reparatione cujusdam granchie decimarie, apud Sanctum Nomnum site, tandem de prudentium virorum consilio sopita est in hunc modum : videlicet quod, ad reparationem ejusdem granchie, prior Sancti Martini de Medunta de cetero nichil ponet, et monachi Vallium Sarnaii eam in bono statu de cetero tenebunt ; et in tempore messis erunt due claves in granchia sepedicta ; de quibus prior Sancti Martini de Medunta habebit unam et monachi Sarnaii habebunt alteram. Quod, si dictus prior trahat decimam cum proprio sumptu, dicti monachi servienti et equo ipsius, infra clausuram suam, de hospitio providere tenebuntur ; et si decima trahatur firmario, non tenebuntur ei de hospitio providere. Persolvent etiam annuatim priori memorato unum sextarium bladi et unam minam avene vel ordei, pro quadam terra infra clausuram ipsorum granchie sita. In cujus rei memoriam et munimen, presentes litteras fecimus annotari et sigillorum nostrorum appensione roborari. Actum .