" De dimidio modio bladi in decima de Manlia et duobus modiis avene in eadem decima, ex dono Willelmi de Vicinis. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 128, l. 1, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
G[alterius], divina
permissione, ecclesie Carnotensis, minister
humilis, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino :
Noverit universitas vestra quod Petrus de
Vicinis, miles, in nostra presencia constitutus, voluit et
concessit quod monachi Vallium Sarnaii haberent et in
perpetuum possiderent dimidium modium bladi, quem dedit prefatis monachis
Willelmus de Vicinis1, pater predicti Petri, in
decima sua de Manlia.
Preterea pro quadam domo quam dictus Willelmus de Vicinis
dederat prefatis monachis apud Manliam, dedit eisdem
monachis memoratus Petrus de Vicinis
duos sextarios bladi, in dicta decima percipiendos annis
singulis.
Voluit etiam quod de predictis octo sextariis bladi sex
essent de hibernagio et duo de avena.
Hec omnia supradictus Petrus et fratres ejus, Willelmus miles et Simon clericus, et soror eorum
Cecilia, relicta defuncti Hugonis de
Bordis, voluerunt, laudaverunt et concesserunt, in manu
nostra fide prestita corporali.
In cujus rei memoriam et munimen, ad petitionem utriusque partis, presentes
litteras scribi fecimus et sigilli nostri impressione muniri.
Actum