" Carta Ysabelh, femine defuncti Radulfi de Crevecor, de concessione XIII solidorum et VIII denariorum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 71, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Notum sit omnibus presens scriptum inspecturis quod ego Ysabel, relicta domini Radulfi de Crevequor, militis, volui et concessi quod monachi Vallium Sarnaii habeant et teneant in perpetuum censum illum quem eis vendidit Arnulfus de Beveron super mansuram quam Radulfus Lupus tenebat de me apud Gamelleium1, videlicet tresdecim solidos et octo denarios parisienses, singulis annis, eisdem monachis, , persolvendos. Et sciendum quod si forte Matildis, relicta dicti Radulphi Lupi, vel heredes ipsorum dictam masuram aliquo modo dimiserint, predicti monachi eandem masuram tenebuntur mittere in manum laicam, infra annum postquam eos submonuero vel heredes mei, ut salva sit michi et heredibus meis justicia nostra et redditus qui ex eadem masura nobis debentur : si vero dicti monachi dictum censum, ad prenotatum terminum, habere non potuerint, ego vel heredes mei, ad eorum conquestionem, tenemur eis justiciam exhibere. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras sigilli mei impressione munivi. Actum .