" Carta Galterii, episcopi Carnotensis, super dimidium modium bladi, ex dono Burgundii militis, in decima apud Sanctum Scubiculum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 139, l. 5, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, G[alterius], divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod, constitutus in presentia nostra, Johannes de Seinvilla, miles, concessit et laudavit, tamquam dominus feodi, abbati et conventui Vallium Sarnaii, donationem dimidii modii bladi, videlicet trium sextariorum ibernagii et trium sextariorum avene, quam donationem fecerat eisdem abbati et conventui Vallium Sarnaii bone memorie Burgundius, miles, apud Sanctum Scubiculum, in decima quam idem Burgundius habebat in territorio de Marcoviler. Et hanc donationem supradictus Johannes, miles, de cujus feodo movet prefala decima, fiduciavit bona fide garantire. Nos igitur eamdem decime donationem approbantes, eidem abbati et conventui confirmamus ; et in testimonium et confirmationem ejusdem donationis, presentem cartam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum .