" Eustachii militis de Marco, super decima Porte apud Hermenon sita. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 11 bis.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Eustachius de Marcho, miles,
notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego volo et concedo
quatinus monachi Vallium Sarnaii habeant
in perpetuum et possideant totam decimam illam quam eis vendidit
Bernardus de Curia Bertini, miles, sitam apud
Hermenon1 ; et quia eadem decima de
censiva mea est, dictis monachis super hoc fideliter et bona fide me garantiam
laturum esse promisi.
In cujus rei memoriam et munimen, presens scriptum sigilli mei munimine
roboravi.
Actum