" De XX solidis annui redditus apud Vernonem. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 72, l. 2, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus hec visuris, decanus christianitatis de Vernone, salutem in Domino : Noveritis nos quamdam quartam non cancellatam, non abolitam, nec in aliqua sui parte viciatam inspexisse et vidisse, hec verba continentem :
Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod ego
Radulphus de Copigneio, clericus, de assensu et
voluntate omnium heredum meorum, vendidi et concessi et hac presenti carta mea
confirmavi Rogero de Doens, tunc temporis decano
christianitatis Vernonis, domos meas quas tenebam de
abbacia Sarnaii, que sunt de feodo ecclesie
beate Marie Vernonensis, pro centum libris
parisiensibus, quas inde presencialiter recepi, tenendas et jure hereditario
possidendas, sibi et heredibus suis liberas et quietas et absolutas ab omnibus
ad me vel ad heredes meos pertinentibus, per viginti solidos
parisienses annui redditus, reddendos predicte abbacie de
Sarnaio,
Quod omnibus quorum interest tenore presencium significamus.