" C. Stephani, archidiaconi Parisiensis, de quitacione census cujusdam vinee apud Vilers. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 130, l. 1, suppl.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis ad quos presentes littere pervenerint, Stephanus, Parisiensis archidiaconus, salutem in Domino : Notum facimus quod, in nostra presencia constitutus, Hugo de Vervilla, armiger, recognovit quod medietas cujusdam vinee site in territorio de Vilers juxta Bruerias, quam vineam defunctus Renardus de Sarmese, dedit et concessit, in puram et perpetuam elemosinam, monachis Albis abbacie de Vallibus de Sarneio, est de feodo suo, et quod dicti monachi debent ei unum denarium censualem tantum, , annuatim, pro medietate predicte medietatis quam de ipso tenent, videlicet pro quarta parte tocius vinee supradicte. Recognovit etiam coram nobis quod Symon de Sarneio, miles, tenet aliam quartam partem vinee supradicte ab ipso in feodo. Voluit autem et concessit prenominatus Hugo coram nobis quod supradicti monachi Albi teneant et possideant, libere et pacifice in perpetuum, per censum prenominatum, vineam supradictam, et in manu nostra fidem prestitit corporalem quod per se vel per alium contra predictam quitationem de cetero non veniret. In cujus rei testimonium, ad petitionem predicti Hugonis et dictorum monachorum, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .