" Carta Willelmi, episcopi Parisiensis, de confirmatione cujusdam decime quarumdum vinearum apud Castras. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 153, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Guillermus, divina permissione, Parisiensis ecclesie minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Significaverunt nobis dilecti nostri monachi Vallium Sarnaii, quod ipsi acquisierant, in parrochia de Castris, decimas quarumdam vinearum et terrarum, videlicet decem arpentorum vinearum uno quarterio minus et sex arpentorum terre, sicut in litteris Symonis presbiteri de Castris vidimus contineri. Quam acquisitionem nos ratam et gratam habentes, predictis monachis perpetuo possidendam, auctoritate diocesana confirmamus. In cujus rei confirmations testimonium, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum .