De donatione cujusdam peciæ prati subtus villam de Champranton.
- B Copie — Décl, fº 88 rº.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Ego Henricus de Vaus, miles, notum facio universis
præsentes litteras inspecturis quod Guiardus de Vaus dedit
monachis Sarnaii, in perpetuam elemosinam, quandam peciam
prati subtus villam de Champranton sitam, contiguam prato eorumdem
monachorum : quam donationem Robertus,
Johannes, Petrus et
Mathildis voluerunt et expresse concesserunt, et quod in
prædicta elemosina nichil de cætero reclamarent, fidem dederunt corporalem.
Dictus etiam Guiardus obligavit fide media quod si aliquis
hæredum suorum dictos monachos super dicta donatione molestaret, ipse tenetur
garantizare eandem donationem, et expensas omnes, et damna, et gravamina quæ
super hoc monachi sustinerent de suo emendare.
Ego insuper Henricus prædictus sæpedictam elemosinam volui
et concessi, et eam, sicut dominus feodi, contra omnes homines teneor
garantizare, ut monachi Vallium Sarnaii eandem elemosinam
in perpetuum possideant, liberam ab omni servitio atque
quietam.
Mathildis etiam uxor mea hæc omnia
voluit et concessit, et promisit quod in eadem elemosina nichil de cætero per se
vel per alium reclamabit.
In quorum omnium testimonium et munimen, præsentes litteras sigillo meo
roboravi.
Actum