De excambio inter Amalricum, comitem Montisfortis et abbatiam Vallium Sarnaii1.
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 27, l. 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Noverint universi presentem paginam inspecturi, quod nos, Amalricus, comes
Montisfortis, de voluntate et assensu Beatricis, uxoris nostre, concessimus
domui Vallium Sarnaii defensum nostrum, quod dicitur
Le Fay de
Planeto, et duo arpenta alneti subtus
molendinum de Planeto, inter prata et rivum ejusdem
molendini, et de terris dicto defenso contiguis usque ad centum
septuaginta arpenta, inter totum computatis defenso, alneto et terris,
sicut continetur infra metas.
Abbas vero et conventus predicte domus, de voluntate et assensu abbatis
Savignei, patris eorum2, concesserunt nobis et heredibus
nostris, in excambium dicti defensi et terrarum, quosdam redditus denariorum,
bladi et hospitum quos in terra nostra habebant : videlicet in prepositura
Rupisfortis, decem libras ; in prepositura
Rambolleti, viginti solidos ; apud
Montemfortem, triginta
duos solidos in hospitibus, quorum hec sunt nomina :
Ermengardis de Pruneto de Margaz debet duos
solidos et sex denarios ; Guarinus Guichet,
quinque solidos ; Petronilla, relicta Ulrici,
cocatrix, quinque solidos ; Robertus
Rebours, sex solidos ; Guinaudus et
frater ejus, quinque solidos pro hostisia de
Stanno ; Ogerius Furnerius,
duos solidos ; Petrus Grante,
quatuor solidos ; Renoudus Durant,
duos solidos et sex denarios ; item
Radulphus Agolant, septem solidos ; apud
Sparnonem, octo sextaria bladi in molendinis
nostris ; apud Condeium, unum modium bladi
quem debet Guillermus Pointel et heredes sui ; apud
Galleias, decem sextaria bladi de terra
ipsorum, et tres solidos pro una hostisia que tenet
Gebertus Chardon ; apud Conflant, tria sextaria salis ; apud
Taverneium, quatuor sextaria castanearum que
debet dominus Matheus de Montemorenciaco.
Sciendum autem quod predicta domus Vallium Sarnaii
tenebit in perpetuum et habebit libere, pacifice et quiete predictum defensum,
alnetum et terras memoratas, et quociens voluerint nemus vendere poterunt et de
eo suam facere voluntatem, et capere poterunt omnia forefacta sua infra metas
suas et sequi forefactum suum manifestum et presens per terram nostram.
Retinemus tamen in predictis defenso et terris venationes nostras, ita quod
nullus possit ibi venari, exceptis nobis vel venatoribus nostris et dictis
monachis pro infirmis suis, ad cuniculum et leporem.
Retinemus etiam omnes magnas justicias que pertinent ad baronem, et quod
possimus sequi et capere forefacta nostra in predictis omnibus, extra clausuram
domus de Planeto, et si claudere voluerint, dimittent
introitus et egressus competentes canibus et venatoribus nostris ; et si aliquis
de fratribus vel servientibus ipsorum ex accidenti inveniret aliquam magnam
bestiam in locis predictis, ipsi sine emenda illam redderent nobis vel
servientibus nostris, si non essemus presentes.
Nos vero el heredes nostri predicta omnia, tamquam nostra propria, dicte domui
im perpetuum garantizare tenemur.
Que ut rata et firma permaneant, presentem paginam sigilli nostri munimine
fecimus roborari.
Actum