Gregorius VIIIIos, de privilegiis et immunitatibus abbatiæ.

  • A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. K.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Senonensi et suffraganeis suis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, prepositis et aliis ecclesiarum prelatis per Senonensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem : Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi, et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum innocentia se murum opponat. Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres monasterii Vallis Sarnaii, Cisterciensis ordinis, Parisiensis diocesis, tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu justitie conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre, per apostolica scripta, mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint, que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres vel ipsorum aliquem contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare, vel decimas laborum de terris habitis, ante concilium generale et ante quod susceperint ejusdem ordinis instituta, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt seu nutrimentis animalium suorum, spretis apostolice sedis privilegiis, extorquere, monitione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis, singuli vestrum in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis ; si vero clerici vel canonici regulares sive monachi fuerint, eos, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares qui, pro violenta manuum injectione in fratres ipsos vel ipsorum aliquem, anathematis vinculo fuerint innodali, cum diocesani episcopi litteris, ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo meruerint absolvi. Datum Anagnie, .