" C. Galterii, Carnotensis episcopi, de decima Guidonis de Cella, apud Allodium, juxta Sanctum Arnulphum. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 6.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, G[alterius], divina
permissione, Carnotensis ecclesie minister
humilis, salutem in Domino :
Noveritis quod Guido de Cella pignori
obligavit ecclesie Vallium Sarnaii, pro decem
libris parisiensibus, totam decimam quam habebat apud
Alodium, juxta Sanctum
Araulphum, annuatim, quamdiu pignus duraverit, pacifice
percipiendam, ad petitionem partis que primo petierit redimendam.
Hanc autem impignorationem Aalis, dicti
Guidonis uxor, non coacta, set spontanea, quoniam
de ejus maritagio movebat dicta decima, laudavit et concessit, fide prestita
corporali.
Nos autem predictam impignorationem approbantes, presentes litteras sigilli
nostri impressione fecimus roborari.
Actum