" C. Galterii, Carnotensis episcopi, de decima Renoudi, clerici, de Bercheriis-Maingot. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 12, 1. 2, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
G[alterius], divina
permissione, Carnotensis ecclesie minister
humilis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem
in Domino :
Noverit universitas vestra quod Renoudus de
Bercheriis-Mangoti1, clericus, Gaufridus de
Furnellis, ipsius avunculus, et Menendis, uxor ejus, atque Egidius
dictus Major, et Odelina,
uxor ejus, pignori obligarunt, pro viginti et quatuor libris
carnotensibus, ecclesie Vallium Sarnaii, totam decimam
suam quam habent apud Bercherias-Mangoti a predicta
ecclesia annuatim, quamdiu pignus duraverit, percipiendam pacifice et habendam,
de marcio in marcium, ad petitionem partis que primo pecierit redimendam, sub
eadem fide promittentes quod inpignorationem predictam prefate ecclesie
garantizabunt bona fide.
Guillelmus vero Foart, miles, de cujus feodo predicta decima
movet, ut dicitur, pignus istud coram nobis laudavit, fide
prestita, et concessit ; promittens sub eadem fide quod eam ecclesie
garantizabit predicte, et quod ipsum pignus ab uxore sua, ad quam predicte
decime feodum dicitur pertinere, concedi faciet et laudari.
Nos igitur impignorationem approbantes eandem, présentes litteras, in hujus rei
testimonium et munimen, sigilli nostri impressione fecimus roborari.
Actum