" Carta officialis Carnotensis, super decima quam vendidit Gaufridus Pilatre apud Bercherias. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 12, l. 2, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Robertus, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Gaufridus Pilatre vendidit, ad usus et consuetudines patrie, abbati et conventui Vallium Sernaii, pro viginti et quatuor libris carnotensibus, de quibus coram nobis se tenuit pro pagato, totam decimam quarumdam terrarum, undecim sextarios seminis continentium, quas idem Gaufridus habebat, ut dicebat, sitas in territorio de Bercheriis-les-Meingot, in feodo Huberti de Bercheriis, et, fide in manu nostra prestita corporali, promisit, etc................... Hanc autem venditionem voluerunt et concesserunt coram nobis Ermengiardis, uxor dicti Gaufridi, spontanea voluntate, et Gilotus et Theobaldus, filii eorumdem Gaufridi et Ermengiardis, fide media promittentes, etc..................
Preterea dictus Hubertus venditionem istam, voluit et
concessit coram nobis, fidem de non veniendo contra eamdem venditionem prestans
in manu nostra corporalem, et tam dictus Hubertus quam
Gilo prenotatus dictam decimam manuceperunt, fide media,
tanquam domini feodi, garandire abbati et conventui memoratis.
Ista autem venditio facta fuit salvo jure parrochiali et ecclesie
Carnotensis.
In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem omnium predictorum,
sigilli curie Carnotensis munimine fecimus roborari.
Actum