" Carta officialis, de terra quam vendidit Gilotus Pilatre apud Bercherias ; et mortificatio Huberti de Bercheriis. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 11, l. 1, nº 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Robertus,
officialis curie Carnotensis, salutem in Domino :
Noveritis quod, Gilotus Pilatre et Hodeardis, ejus uxor, quamdam terram quam
habebant, ut dicebant, sitam in territorio de
Bercheriis-les-Meingot, moventem ex parte dicte
mulieris, tres sextarios, ut dicebant, seminis continentem,
vendiderunt monachis Vallium Serneii, pro triginta
et quatuor libris carnotensibus, de quibus coram nobis se tenuerunt pro
pagatis ; et fide media promiserunt, etc...................
Hanc autem venditionem voluit et concessit coram nobis Hubertus de
Bercheriis, de cujus feodo movet, ut dicitur, terra superius
memorata, et, fide media, promisit quod contra eandem venditionem per se vel per
alium non veniret ; immo dictam terram venditam dictis monachis, ad usus et
consuetudines patrie, tamquam dominus feodi, garandiret.
In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem dictorum
Giloti, Hodeardis et
Huberti, sigilli curie Carnotensis
munimino fecimus roborari.
Actum