" Carta officialis Parisiensis, de quadam pecia terre quam vendiderunt Guillelmus Choe et Hoysis uxor ejus apud Plaissaium.1"

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 145, l. 1, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, in Domino salutem : Notum facimus quod Guillelmus, dictus Choe, et Haoisis, uxor sua, recognoverunt quod ipsi vendiderant abbati et conventui de Valle Sarnaii, pro septem libris et dimidia parisiensium sibi jam solutis, quandam peciam terre arabilis, sitam apud Plaiseium, in censiva ejusdem abbatis, ut dicitur ; promittentes, etc.........

Memorata quidem mulier quitavit quicquid in dicta terra habebat vel habere poterat, ratione dotalicii vel alio modo. Sepedicti vero Guillelmus et H[aoisis], uxor ejus, promiserunt se daturos, nomine pene, predictis abbati et conventui quadraginta solidos, si contingeret quod dicta venditio retraheretur vel ab aliquo evinceretur. .