" Guillelmi de Escardevilla, de II modiis et uno barillo vini. "
- A1 et A2 Double original en parchemin. — Inv., p. 80, l. 9, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Sciant omnes presentes et futuri, quod ego,
Guillelmus de Esquardenvilla, miles, assensu et
voluntate Aelinne, uxoris mee, et
heredum meorum, vendidi et concessi abbati et conventui Vallium
Sarnaii
duos modios et dimidium barillum vini capitalis modiationis, quos
dicti abbas et conventus michi annuatim, in tempore vindemiarum, reddebant ;
videlicet
unum modium vini de vinea de Prevost, sita in territorio de Borsart, et unum modium vini
de vinea sua de Perrousel, et dimidium barillum vini de vinea sua de
la Pinenguiere,
sita in territorio de Croquet, dictis abbati et conventui, et eorum
successoribus, absque ulla mei vel heredum meorum reclamatione, in perpetuum
retinendos, pro triginta
quatuor libris parisiensibus, de quibus me teneo pro pagato.
Si autem aliquis vel aliqua huic venditioni obviaverit et inde dictos abbatem
et conventum vel eorum successores vexaverit, ego, dictus
Guillelmus, dictis abbati et conventui, et eorum
successoribus, octo libras parisienses, super totum feodum meum
a hauberc de
Escardenvilla, ubicumque sit, in contraplegium
assignavi, ad dampna et deperdita sua, si qua inde incurrerunt, restauranda.
Hanc autem venditionem ego, dictus Guillelmus, et heredes
mei dictis abbati et conventui, et eorum successoribus contra omnes garantizare
tenemur, fide mea prestita corporali.
Ego vero dicta Aelinna, mea spontanea voluntate, sine
coactione aliqua, super sacrosancta juravi et fidem tradidi corporalem quod in
dictis duobus modiis et dimidio barillo vini, ratione dotalicii nec aliqua alia
causa, per me nec per alium nichil deinceps reclamabo.
Et ut hec predicta rata et inconcussa in posterum perseverent, ego, dictus
Guillelmus, presens scriptum sigilli mei munimine
roboravi.
Testibus hiis : Nicholao, decano
beate Marie Vernonensis ; Petro de Roncia, milite ; Rogero
Aude, Odone Calibert, Guillelmo
Sirart, Osmondo de Tilli, et pluribus
aliis.
Actum