" Officialis curie Parisiensis, de dimidio modio bladi reddendo in granchia domini Galteri de Chauvriaco apud Abluies. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 85, l. 1, nº 8.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, in Domino
salutem :
Notum facimus quod dominus Galterus de
Chauvriaco, miles, voluit, laudavit et concessit ut ecclesia
sive abbatia Vallium Sarnaii teneat et in manu mortua
perpetuo possideat dimidium modium bladi annui redditus, quod bladum defunctus Johannes de Chauvriaco, miles,
pater quondam ejusdem Galteri, super guennagio suo
sito juxta Ablees et
super granchia sua sita in eodem loco, ut dicitur, eidem abbatie legavit in
extremis, sicut idem Galterus confessus est coram nobis :
volens et concedens quod medietarius suus sive ille qui dictam granchiam sive
guennagium tenuerit dictum dimidium modium bladi