" Littera carie Parisiensis de quarterio et dimidio vinee apud Atyes, sito prope vineam que dicitur de Bouchart. "
- A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 64, l. 7, nº 10.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, in Domino salutem : Notum facimus quod Herveus de Athiis et Symon, frater ejus, ac Gila, uxor dicti Symonis, recognoverunt se vendidisse Guillelmo de Sarneyo et Ausendi, ejus uxori, et eorum heredibus in perpetuum, pro septem libris parisiensinbus, quarterium et dimidium vinee, excepta quarta parte quam abbacie Vallium Sarnaii in elemosinam dicuntur contulisse ; et hoc idem confessi sunt coram nobis : que vinea sita est apud Atthyes, prope vineam que dicitur vinea de Bochart, in censiva domini Philipi de Campania, militis, ad tres denarios et unam pictavinam, ut dicitur, tantummodo censuales. Promiserunt insuper prefati fratres et Gila, etc........................
Preterea prefati Guillelmus et
Ausendis recognoverunt se dictam vineam abbati et
conventui Vallium Sarnaii in elemosinam contulisse ;
retento, eisdem Guillelmo et ejus uxori et alteri eorum qui
supervixerit, in eadem vinea tantummodo usufructu ; volentes et concedentes quod
alter eorum qui supervixerit totius vinee, quamdiu vixerit, habeat usumfructum,
et quod post decessum utriusque predicta vinea ad dictos abbatem et conventum
libere devolvatur.
Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno.