" De quodam stallo apud Nealpham, quod dedit dominus G. de Nealpha, canonicus Belvacensis, porte abbatie. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 99, l. 1, nº 5.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, dominus
Guido de Nealpha, canonicus
Belvacensis, salutem in
Domino :
Noverint universi quod Guillelmus, dictus Roollon,
recognovit se dedisse et concessisse fratribus domus Vallium
Sarnaii, in puram et perpetuam elemosinam, per manum portarii
ejusdem loci suscipiendum et erogandum, quoddam stallum quod habebat in macello
fori de Nealpha, in censiva domini de
Nealpha situm, in quo carnes vendi consueverunt, cum
omnibus juribus et pertinentiis suis, ad omnem inde suam faciendam penitus
voluntatem : promittens, etc..............
Nos autem dictam donationem in perpetuum laudavimus et concessimus valituram,
et de dicto stallo portarium dicti monasterii, nomine ipsius monasterii,
investivimus, salvo tamen annuo censu duodecim denariorum, domino de
Nealpha persolvendo.
In cujus rei testimonium et munimen, ad petitionem predicti
Guillelmi, presentes litteras sigilli nostri munimine
fecimus roborari.
Actum