" De quadam vinea quam nobis vendidit Quintinus dictus Tornenfuie. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 39, l. C, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Quintinus, dictus Torne-en-Fuie1, recognovit se vendidisse
abbati et conventui Vallium Sarnaii, im perpetuum, pro
viginti libris parisiensibus, duas partes cujusdam vinee site, ut
dicitur, apud Roissiacum, in censiva dictorum abbatis et
conventus Vallium Sarnaii, ad octo denarios,
ut dicitur, censuales ; promittens, etc...............
Constituti vero coram nobis Martinus Quintini,
Johannes Quintini, et Auburgis,
liberi dicti Quintini, et insuper Isabellis, uxor dicti
Martini, et Alesia, uxor dicti Johannis,
vendicionem hujusmodi voluerunt, laudaverunt et pariter concesserunt, et de non
veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt.
Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno.