" Carta Roberti Taupin et dominorum suorum, de decima quam nobis vendidit idem Robertus apud Bercherias. "
- A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 12, l. 2, nº 12.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Robertus,
dictus Taupin, armiger, et Ysabellis, ejus uxor, salutem in
Domino :
Notum facimus quod nos vendidimus et in perpetuum quittavimus religiosis viris
abbati et conventui Vallium Sarnaii, pro
quinquaginta libris turonensibus, quartam partem decime terrarum
sitarum inter Televille
et Seneville, cujus
decime territorium incipit a fossa de Auchereuse, et tendit usque ad fossam
Pagani, [et a fossa Pagani] usque
prope fossam quamdam que vocatur Marchesyum Carnotense ;
et insuper quartam partem decime territorii cujusdam quod vocatur
Burron,
duos modios sementis vel circiter continentis ; quarum decimarum
alie tres partes sunt et fuerunt predictorum abbatis et conventus ;
quam quidem quartam partem nos tenebamus in feodum a Theobaldo de
Poyviler, armigero1, et dominus Theobaldus a Stephano Tortuoso de Poyviler, fratre suo,
armigero, secundo loco, et dictus Stephanus a Jaquelino de Chalet, armigero, tertio
loco.
Cedimus enim et transferimus, spontanea voluntate, ex nunc et in perpetuum, in
eosdem abbatem et conventum, omne jus et dominium, juridictionem et justiciam,
quod et quam habebamus vel habere poteramus, jure hereditario,
ratione dotalicii sive donationis, proprietatis seu dotis, aut alio quoquo modo,
in dicta quarta parte decimarum, nichil juris, proprietatis seu possessionis
nobis vel heredibus nostris retinentes aliquatenus in quarta parte vendita
supradicta.
Promisimus etiam, etc................
Hanc autem venditionem voluerunt et concesserunt Petrus filius, et Dyonisia
et Aalesia, filie mei predicti
Roberti ; et ad dictam venditionem garantizandam et
liberandam, ut dictum est, nos Robertus et
Ysabellis, dictos filios mei predicti
Roberti et alios heredes nostros et omnia bona nostra
mobilia et immobilia presentia et futura, ubicumque sint vel fuerint, obligamus
et oneramus.
In cujus rei testimonium, ego predictus Robertus, dictus
Taupin, presentes litteras dictis abbati et conventui tradidi
sigilli mei munimine roboratas.