" C. Theobaldi de Poiviller, de quitacione cujusdam domus apud Bercherias quam nobis vendidit Petrus Lamberti. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 7.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Theobaldus de Pyativillari, armiger, salutem in Domino : Notum facio quod concessionem et quittationem quam fecit dilectus frater meus Stephanus Tortus, armiger1, de herbergamento cum pertinentiis suis, quod vendidit aput Bercherias-la-Mengot Petrus Lamberti viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, quod movebat de feodo Garini de Bercheriis, gratam habeo et ratam, et concedo et quito eisdem religiosis omne jus et dominium quod michi competebat vel competere poterat quoquomodo. Eremburgis vero, uxor mea, quicquid juris in dicto herbergamento cum suis pertinentiis, ratione dotalicii, si quod habebat vel habere poterat, spontanea voluntate, quittavit. Et tam ego quam dicta Eremburgis promisimus, etc......
In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi.
Actum