De venditione XXX sextariorum avenæ et XV sextariorum bladi Guidoni de Nealpha, decano Turonensi.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 146, l. 2, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Johannes de Villaines et Milo, frater ejus, armigeri, asseruerunt quod ipsi habebant et percipiebant de annuo redditu, in granchia des Esbysoers monachorum de Sarnayo, triginta sextarios avene et quindecim sextarios bladi2 ex successione defuncti Symonis de Alneto, armigeri, quondam patrui dictorum fratrum, eo tamen deducto et excepto quod nobiles mulieres domine Petronilla, domini Bochardi de Regoulant et Philippa, domini Gaufridi de la Huanière, militis, uxores, cum quibus postremo contraxerunt, modo percipiunt et percepture sunt, quoad vixerint, medietatem et aliquantulum plus de dictis quadraginta quinque sextariis, ratione doarii sui, ex parte defunctorum Amalrici de Alneto, armigeri, et dicti Symonis, cum quibus primocontraxerunt matrimonium, videlicet dicta Petronilla cum ipso Symone, dicta vero Phylippa cum ipso Amalrico, ut dicebat. Quos si quidem quadraginta quinque sextarios annui redditus tam bladi quam avene predictos, necnon quicquid in presenti competebat et competere poterat ex successione predicta quoquomodo in granchia supradicta, iidem fratres coram nobis vendiderunt et quittaverunt in perpetuum venerabili viro domino Guidoni de Nealfla, decano Turonensi, domino feudi, in quo dictus redditus consistit, ut dicebant, pro precio septies viginti librarum parisiensium ; renunciantes, etc....................

In cujus rei testimonium, ad petitionem dictorum fratrum, salvo jure alieno, presentibus litteris sigillum curie Parisiensis fecimus apponi. Actum