" C. prioris Stephani de Jardiis, de quitacione cujusdam pecie vinee quam nobis vendidit Laurencius, filius quondam Andree de Solario, apud Marliacum. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 6, l. B, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, frater
Stephanus, prior de
Jardiis, Parisiensis
dyocesis, ordinis de Tyron, salutem in Domino :
Notum facimus quod nos ratas habemus et gratas donacionem et venditionem quas
fecit Laurencius, filius quondam defuncti
Andree de Solario, religiosis viris abbati et
conventui Vallium Sarnaii, de quadam pecia vinee sita in
territorio, quod vocatur Thoolinne, juxta
Marliacum, contigua vinee dictorum abbatis et
conventus, ex una parte, et vinee Petri
Falconis, ex altera, onerata in sex sextariis vini annui
redditus, nobis et successoribus nostris singulis annis
reddendis apud Marliacum.
Promittimus enim bona fide quod, quandiu in dicto prioratu fuerimus, contra
donacionem et vendicionem predictas nullatenus veniemus, salvis nobis
sex sextariis vini annui redditus antedictis.
In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus
roborari.