" Carta officialis Parisensis, de quadam pecia vinee quam nobis vendidit Laurencius filius quondam Andree de Solario, sita in territorio quod vocatur Thooline, apud Marliacum. "

  • A1 et A2 Double original en parchemin. — Inv., p. 6, l. B, nos 10 et 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Laurencius, filius quondam defuncti Andree de Solario, dedit et concessit, coram nobis, in elemosinam puram et perpetuam, abbati et conventui Vallium Sarnaii quintam partem cujusdam pecie vinee quam dicebat se habere idem Laurentius juxta Marliacum, in territorio quod vocatur Toolinne, ut dicitur, contigue vinee dictorum abbatis et conventus, ut dicitur, ex una parte, et vinee Petri Falconis, ex altera1. Que quidem vinea onerata est, ut dicitur, in sex sextariis vini annui redditus. Et promisit, etc.......... Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno. .