" De XX libris parisiensibus distribuendis pauperibus parrochiarum juxta Caprosiam pro domino G. de Caprosia. "
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 101, l. 2.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, Guido, dominus Caprosie1, salutem :
Noverint universi quod nos volumus et concedimus quod viri religiosi prior de
Vallibus Sarneii et prior sancti Pauli de
Alneto, qui pro tempore fuerint, accipiant, singulis annis, in
censu nostro de Caprosia, in crastino Omnium Sanctorum,
viginti libras parisienses distribuendas fideliter et devote
pauperibus parrochiarum de Caprosia, de Sancto
Remigio, de Sancto Paulo et in aliis
parrochiis Caprosie propinquioribus, in burellis et
calciamentis, prout melius anime mee viderunt expedire ; de quibus
viginti libris dabunt dicti priores, singulis annis, Hospicio Dei de Caprosia usque ad valorem
quatuor librarum in pitantia pauperum infirmorum, sicut in
testamento nostro plenius continetur.
Si autem predictus census non suffecerit ad solutionem predictarum
viginti librarum, volumus et precipimus quod defectus sive residuum
accipiatur in prepositura nostra de Caprosia.
In cujus rei testimonium et munimen, Herveus, miles, filius noster karissimus,
sigillum suum, una cum sigillo nostro, presentibus duxit
apponendum.