" De escambio cujusdam decime facto inter nos et Guiardum dictum Briardum,
militem, quam possidebamus apud Fontanetum. "
A Original en parchemin. — Inv., p. 139, l. 5, nº 11.
a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de
l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste
Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.
Universis presentes litteras inspecturis, Guido,
dictus Briart, miles, salutem in Domino :
Noverint universi quod cum viri religiosi abbas et conventus Vallium
Sarnaii haberent et diu est possiderent tredecim
sextaria bladi, scilicet medietatem de frumento et medietatem de ordeo annui
redditus, in granchia mea de Fontaneto1, reddenda, annis singulis, in
octabis sancti Dyonisii, racione admodiationis cujusdam decime, quam
dicti religiosi habebant et diu est possidebant apud
Fontanetum ; quam decimam dicti abbas et conventus,
longo tempore jam elapso, tradiderunt ad perpetuam admodiationem Odoni
de Malo Nido et Jamene, ejus
uxori2,
predecessoribus meis, quorum heres in solidum existo, pro dictis
tredecim sextariis bladi annui redditus capiendis in granchia mea
predicta.
Nos vero colloquium habentes super hoc ad invicem, considerata utilitate mea,
volo, laudo, concedo et approbo quod dicti religiosi habeant, teneant et
perpetuo possideant, in manu mortua, in purum et perpetuum escambium, pro dictis
tredecim sextariis bladi, quinque arpenta terre et
unum quarterium, sita in loco qui vocatur les Perreaus, juncta, ex una
parte, terre dictorum religiosorum, et ex altera parte, juncta terre capituli
sancti Exuperii de Corbolio, et
quinque quarteria terre similiter, juncta, ex una parte,
terre defuncti dicti Eschape, et ex alia parte, juncta terre
Margarite la Fornere ;
promittens, etc.............................
Sedila, vero uxor mea, predictum
escambium laudavit, voluit et concessit, et quicquid juris in predictis arpentis
terre habebat vel habere poterat, ratione dotis vel dotalicii seu alio
quoquomodo, dictis religiosis quitavit penitus in futurum.
In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras, pro me et uxore mea,
dedi dictis religiosis sigillo meo proprio sigillatas.
Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, mense
januario.