" Officialis Parisiensis, de domo de Sarnaio quam nobis vendiderunt Poardus de Nemore et Agnes ejus uxor pro XLa libris parisiensibus. "
- A Original en parchemin. — Inv., p. 45, l. A, nº 20.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
Parisiensis, salutem in
Domino :
Notum facimus quod Poardus de Nemore et Agnes, ejus uxor, recognoverunt et confessi sunt
se vendidisse et im perpetuum quittavisse religiosis viris abbati et conventui
Vallium Sarnaii quoddam herbergamentum, cum quodam orto
eidem herbergamento adjacenti, sicut se comportat ante et retro
in longitudine et latitudine, quod dicebant se habere apud
Sarnayum, contiguum domui liberorum defuncti
Symonis, dicti Divitis, in censiva dictorum religiosorum,
ut dicebant, quod herbergamentum movet de hereditate ipsius
Poardi, ut dicebant, pro quadraginta libris
parisiensibus, etc................