" De VII solidis parisiensibus, de dono Emeline de Duaco, apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 71, I. 1, nº 11.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Amelina de Doaco, vidua, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod ego, pro salute anime mee et filiorum meorum et etiam omnium amicorum et antecessorum meorum, dedi et concessi, in puram et perpetuam elemosinam, Deo et abbacie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibi Deo servientibus sex solidos parisienses annui redditus, quos Guillelmus Rossel de Cruce-Sancti-Lazari michi debebat annuatim, , de quadam pecia vinee sita in trelio de Bacon, inter vineas Odonis Piquet, ex utraque parte, tenendos et in perpetuum possidendos et recipiendos annuatim, ad festum supradictum, predictis monachis a dicto Guillelmo et heredibus suis, libere, quiete, pacifice et absolute, absque reclamatione aliqua mei vel heredum meorum de cetero facienda, salvo tamen omni jure alieno ; tali modo quod ego dicta Amelina et heredes mei tenemur dictos sex solidos parisienses annui redditus et quicquid in dicta vinea habebamus et habere poteramus dictis monachis contra omnes gentes garantizare, vel alibi in proprio hereditagio nostro, si ibi garantizare non potuerimus, valore ad valorem, restaurare. Noveritis etiam quod ego dicta Amelina in dicta abbacia meam elegi sepulturam. In cujus rei testimonium, sigillum venerabilis viri et discreti decani de Vernone presentibus litteris, una cum sigillo meo, ad petitionem meam, apponi procuravi. .