" Littera Johannis de Corbie, de mortificatione quarundam domorum apud Vernonem in Piscina. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 73, l. 2, nº 14 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Johannes de Corbeio, miles, salutem in Domino : Noveritis me voluisse et concessisse quod viri religiosi abbas et conventus Vallium Sarneii et eorum successores, pro salute anime mee et antecessorum meorum, teneant et possideant, in manu mortua, in perpetuum, quamdam masuram quam habent in meo feodo, sitam in parrochia sancte Marie Vernonis, in vico sancti Jacobi, sicut se proportat inter domum que fuit Ausendis, pastillarie, ex una parte, et domum que fuit Ameline Noire-Boele, ex altera, abbutantem ad viam publicam, ex una parte, et manerium dictorum religiosorum, ex altera ; salvis tamen quatuor solidis parisiensibus annui redditus, quos dicti religiosi et eorum successores tenentur solvere annuatim michi et heredibus meis, , de dicta masura : tali modo quod si dicti religiosi vel eorum successores in solucione dictorum quatuor solidorum parisiensium annui redditus ad terminum predictum defecerint, ego et mei heredes in dicta masura nostram plenariam poterimus facere justiciam pro predicto redditu. Et ego et mei heredes tenemur deinceps dictam masuram predictis religiosis et eorum successoribus, per redditum supradictum, contra omnes garantizare. Et quod hoc firmum et stabile permaneat et duret im posterum, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum .